BARONES Civitatis Londinens

BARONES Civitatis Londinens
BARONES Civitatis Londinens.
primarii istius civitatis incolae dicuntur, Matthaeo Paris, et Matthaeo Westmonast. A. C. 1253. Quorum hoc privilegium erat, ut extra civitatem de nulla re responderent, praeterquam de tenuris et contractibus forinsecis Bracton. Atque inde forte Baroniarum nomen datum domibus, Baronibus hisce inhabitatis, in Placito an. 14. Edw. I. Idem vero privilegium idemque titulus, Eboraci, Cestriae, Warwici, Fevershami, aliarum urbium, in Anglia: quemadmodum et Biturigum ac Aureliani, in Gallia, civibus tributus legitur, apud Car. du Fresne.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”